- BABYLO
- BABYLONomen pueri delphino amati, apud Solin. c. 12. Apud Iasum urbem, Babylonem puerum delphinus adamavit, quem dum post adsueta conludia recedentem impatientius sequitur, arenis invectus haesit. Alexander Magnus amorem illum Numinis fuisse inter pretatus, praefecit puerum Neptuni sacerdotio. Fuit autem Iasus urbs Cariae, ubi cum Alexander esset, Historia haec illi innotuit. Sic Babylo occurrit apud Terentium, Adelph. Actu. 5. sc. 7. v. 17.Dinumerat illi Babylo triginta minas.Ubi id nomen dispensatoris est aut arcarii etc. Graece enim et Βαβυλὼν, et Βάβυλος et Βαβυλᾶς dicitur. Salmas. ad Solin. p. 185.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.